- CONSPUERE
- CONSPUEREextremi contemptus et contumeliae signum: idem cum Despuere, apud Minucium Fel. in Octavio, ubi Caecilius de Christianis, Deos despuunt, rident sacra: quod amplius esse, quam respuere, monet Ouzelius ad l. Petronius, Satyr. Nec contenta mulier tam gravi iniuriâ meâ convocat omnes quasillarias, et familiae sordidissimam partem, ac me conspui iubet. Seneca, de iniur. Sapientis, c. 1. Tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem, toga in Foro esset erepta, quodque a rostris usque ad arcum Fabianum ---- voces improbas et sputa --- pertulisset. Vide quoque Hieronym. ad Domnionem. Nilum, de Causis Dissens. Eccles. l. 1. Alios. Hinc in Euangelio cruci damnandus Salvator noster, ne quid contumeliae non pateretur, a nequissmis Iudaeis etiam consputus legitur. Matth. c. 26. v. 67. Eôdem itaque fine Christiani gentilium Deastrorum simulacra sputamentis oblinebant, quod Caecilius apud Minucium innuit, ut scil. tantô magis eorum exsecrationem manifestissimis signis testarentur: quô fine et pedibus ea proturbabant. Templa quoque, aras, altaria et coetera huiusmodi despuebant, quin et in ipsa Praesidum, a quibus ad idololatriam compellebantur, ora, sputa coniciebant, ut ex Prudentio, in Martyrio Eulaliae, discimus. Qui tamen Zelus non ommbus probatus est. Certe cum obiceret Celsus Christianis, eos gloriari, quod Iovis aut aliorum Numinum simulacris impune maledicerent, ac colaphos im pingerent, negat Origenes de veris Christianis id vere posse dici, ut qui sciant, scriptum esse, Θεοὺς οὐ κακολογήσεις, Diis non maledices, contra Celsum l. 8. integrum locum, insignem omnino, ut et plura hanc in rem habes apud Desid. Heraldum, Castigat. et Not. ad Minucium, loc. cit. Uti vero Conspuere alios, vilipendii signum, sic insputare se ipsum, insaniae; uti notum ex Davidis Historia sacra, 1. Sam. c. 21. v. 13. Quod etiam Fanaticos ac Ariolos, furorem mentientes, factitâsse, dicemus voce Insania. Vide quoque infra Exsufflatio, Facies etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.